PDF.js viewer
Current View

1487, juny, 30. Lleida. 

CAT SAIEI DAH H.3.2/PERG1

Caterina, vídua de Baltasar Joan, ciutadà de Lleida, dóna a Elionor, la seva neboda, esposa de Guillem Miralles, ciutadà de Lleida, per l’ajut que ha rebut d’ella i pels llaços de sang, el censal de 100 sous de pensió anual que, cada any, per l’11 de maig, li satisfà Joan Pere Navarra, senyor del lloc de Montoliu, d’acord amb un document de l’11 de maig de 1451.



In Christi nomine, nouerint universi quod ego Catharina uxor relicta honorabilis Baltesaris Joan, quondam civis Ilerde, attendens plura grata et accepta servicia que vos honorabilis domina Elionor neptis mea sive neboda, uxor /2 honorabilis Guillermi Miralles, civis Ilerde, michi et dicto quondam viro meo impendistis et cotidie impendere non cessatis, prompto animo et spontanea voluntate, et propter nexum sanguinis quo michi alligata estis, et quia sitis michi placet ex mera /3 liberalitate mea, dono et donacione pura et irrevocabili inter vivos concedo vobis dicte domine Elionori, nepti mee, presenti et acceptanti et vestris quibus volueritis perpetuo quinquaginta libras tam in proprietate quam in fructibus ab inde debendis /4 ex illis centum libris descendentibus ex dote mea que sunt proprietas illius censualis pensionis annue centum solidorum quos honorabilis Joannes Petrus Navarra, dominus loci de Montoliu, michi fiat et ffacere tenetur quolibet anno de censuali /5 mortuo, undecimo die mensis madii cum instrumento publico per discretum Arnaldum de la Pardina, regia auctoritate notarium recepto et clauso dicto undecimo die mensis madii anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo. /6 

Hanc autem donacionem et ex causa huiusmodi donacionis concessionem facio ego dicta Catharina vobis dicte domine Elionori et vestris quibus volueritis perpetuo de predictis quinquaginta libris tam in ffructibus quam in proprietate, sicut melius dici /7 potest et intellegi, ad vestrum vestrorumque salvamentum et bonum eciam intellectum. Et extraho predicta omnia et singula que vobis dono de iure, dominio, proprietate et posse mei et meorum, eademque omnia et singula in vestrum vestrorumque ius, domi-/8-nium, proprietatem et posse mitto et transfero irrevocabiliter pleno iure ad habendum et percipiendum omnique tempore paciffice possidendum et ad faciendum inde de predictis vestras in omnibus liberas voluntates sine contradictione et impe-/9-dimento mei et meorum nec alterius cuiuscumque persone. Promittens vobis tradere vobis vel cui volueritis, loco vestri, possessionem corporalem seu quasi predictorum que vobis dono. Et in ea vos et vestros facere perpetuo existere potiores vel vos /10 et vestri, si volueritis, possitis ipsam possessionem quandocumque volueritis libere apprehendere et aprehensam penes vos et vestros licite retinere. Ego enim interim donech dictam possessionem vobis tradidero vel vos eam apprehenderitis, ut est dictum, constituo /11 me nomine vestro predicta possidere seu quasi sciens illam de iure possidere cuius nomine possidetur. Dicens nichilominus et mandans serie cum presenti vicem epistole in hoc parte gerentis dicto honorabili Joanni Petro Navarra, domino loci de Monto-/12-liu et aliis eciam personis que ad hec modo aliquo teneantur quatenus de dictis quinquaginta libris de proprietate dicti censualis in casu luycionis et de pensionibus eiusdem ab inde debendis et de omnibus aliis et singulis de quibus et /13 prout michi racione eiusdem censualis respondere et satisfacere tenebantur ante huiusmodi donacionem vobis et vestris et quibus volueritis perpetuo respondeant et satisfaciant integre et complete. Preterea ex causa huiusmodi donacionis et aliis do, cedo /14 et mando vobis dicte domine Elionori et vestris et quibus volueritis perpetuo omnia iura omnesque actiones reales et personales, mixtas, utiles et directas, ordinarias et extraordinarias et alias quascunque michi competencia et competen-/15-tes ach competere debencia et debentes in predicto censuali quod vobis dono contra dictum honorabilem Petrum Joannem Navarra et alias quascumque personas et res, racione et occasione eorundem. Quibus iuribus et actionibus supradictis possitis /16 vos et vestri et quos volueritits uti et experiri agendo scilicet et respondendo, deffendendo, excipiendo, proponendo et replicando dictumque censuale pensionis quinquaginta solidorum in suo estatuto termino quolibet anno. Et predictas /17 quinquaginta libras que ut predicitur sunt precium ipsius censualis in casu luycionis eiusdem petendo, exhigendo, recipiendo et habendo. Et inde apocham et apochas absoluciones et diffiniciones ac eciam cessiones faciendo et ffir-/18-mando retroclamaque et alias quascumque compulsiones et execuciones, forcias, districtus et enantamenta, tam in personis quam in bonis, faciendo et exponendo seu etiam reguirendo et omnia alia ffaciendo in iudicio et extra iudicium /19 quecumque et quemadmodum ego facere poteram ante huiusmodi contractum et possem nunch ea non ffacta vel eciam postea quandocumque. Ego enim ffacio et constituo vos et vestros in hiis dominam et procuratricem in rem vestram propriam /20 ad faciendum inde de predictis vestre libitum voluntatis. In super convenio et bona ffide promitto vobis quod predictam donacionem et omnia et singula in ea contenta rata, grata et ffirma habebo, tenebo et observabo et contra ea /21 non ffaciam vel veniam ipsamque donacionem non revocabo seu non inffringam pretextu ingratitudinis nech aliquo alio iure, causa vel eciam racione. Renuncians quantum ad hec legi sive iuri dicenti donacione /22 posse revocari vel irritam ffieri propter ingratitudinem vel aliam quamvis causam et omni alii iuri, racioni et consuetudini hiis adversantibus. 

Ad hec ego dicta Elionor, uxor dicti Guillermi Miralles, supradictam /23 donacionem a vobis dicta honorabilis domina Catharina, avita mea, cum multiplice graciarum actione accepto. Premissa igitur omnia et singula ffacimus, paciscimur, convenimus et bona fide promittimus nos dicte Catha-/24-rina donatrix et Elionor donataria precontente scilicet una nostram alteri et notario inffrascripto ut publice persone pro utraque nostram aliisque personis omnibus quarum interest et intererit recipienti et paciscenti ac eciam legitime stipulanti. /25 

Actum est hoc Ilerde, tricesimo et ultimo die mensis iunii anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo. 

Sig(+)num Catharine donatricis predicte, que hec laudo, concedo /26 et firmo. Sig(+)num Elionoris donatarie predicte, que supradictam donacionem accepto cum graciarum actione. /27

Testes huius rei sunt discretus Bernardus Carcasses, notarius, et venerabilis Salvator de Soldevila, mercator, Ilerde habitatores. /28

Sig(+)num mei Martini Palleres civitatis Ilerde publici regia auctoritate per totam terram et dominacionem illustrissimi domini regis Aragonum notarii, qui predictis interfui eaque scribi feci et clausi. Corrigitur in XXV linea oc. /29

In Dei nomine nouerint universi quod die que fuit et intitulabatur quintadecima mensis novembris et anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo […] filia […]/30-panyolis de Castro, domicelli ut heres magnifice domine Catherine [ux]oris magnifici quondam Baltasaris Johannis civis Ilerde prout de dicta herencia constat per testamentum ipsius […]ptum et testificamenti per notarium infrascriptum die et anno in eodem contentis […] /31 magnifici domini Petri Johannis Navarra civis Ilerde, domini de Montoliu, dicta Dionisia in mei notari testimonique infrascriptorum presencia eidem domino de Montoliu verbo dixit inumanit et honore quo decet mandauit quod iuxta formam cer[…] /32 per eandem dominam Catherinam magnifice domine Elionori uxori magnifici domini Guillermi Miralles civis Ilerde de quodam censuali sive partis illius censualis mortui proprietarum centum librarum et pensionis centum solidorum quod idem de[… Petri Johannis] /33 Navarra fucere tenetur dicte domine Elionori aut cui voluerit pare at solvat anno quolibet de quinquaginta solidis de pensione et quinquaginta libris de proprietatet casu luycionis et de redempcionis eiusdem et […] pensionibus abitudem debendis […] /34 donacione eidem factu constat iustium […] recepto et clauso per discretum Martino Pallares, auctoritate regia notariipublico die tricesimo et ultimo mesnis iunii anno a Nativitate Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo ad quod se […] omnia […] /35 contine[…]dentur. Et dictus dominus Petrus Johannes Navarra, dominus de Montoliu, repondent predictis dixit quod faciet quod iuris fuerit et racionis de quibus dicta Dionisia peccit publicum confici instrumentum presentibus pro testibus ad premissa vocatis pareterque et a[…] honorabilis /36 Andrea Segrera, cive, et Martino Quintana, iurisperito, Ilerde habitatoris. 

Que fuerunt acta Ilerde, die, mense et anno prefixis presente me notarii et testibus quibus supra singula singulis reffacendo sicut et prout superius convinetur. /37

Sig(+)num mei Johannis de Casagualda, habitatoris civitatis Ilerde, auctoritate regia notarii publici per totam terram et dominacionem illustrissimi domini Regis Aragonum, qui /38 predictis interfui eaque scripsi et clausi. Constat de raso et correcto in linea secunda Baltasaris