PDF.js viewer
Current View

1526, abril, 13. Lleida. 

CAT SAIEI DAH H.3.2/PERG4

Blai Guiu, pintor, veí i habitant de Lleida, la seva esposa Antònia, i Elisabet, filla d’ambdós, venen a Miquel Font, apotecari i ciutadà de Lleida, per ell i els seus successors, un censal mort de 40 lliures de la moneda corrent de Lleida amb una pensió anual de 60 sous. Inclou àpoca de rebuda per part dels venedors de les 40 lliures.


[r]

[N]ouerint universi quod nos, Blasius Guiu, pictor, vicinus et habitatoris civitatis Illerde, Anthonia, eius uxor, et Elizabet, domicella /2 [quadr]aginta libris nobis in presenciarum valde urgentibus et necessariis quibus aliter et cum minori dampno nostro invenire potuimus nisi per vestram /3 […] pluribus aliis viis et modis per nos perquisitis idcirco omnes insimul et quilibet nostrum in solidum et pro toto per nos et omnes heredes et successores /4 [nostros] volumus et obligatis fore vendimus et vendicionis titulo concedimus vobis honorabili domino Michaeli Font, apothecario et civi Ilerde, licet absenti notario tamen infra-/5[-scripto … vobis] et vestris et aliis quorum interest et intererit legittime stipulanti et acceptanti et vestris et quibus volueritis perpetuo sexaginta solidos monete /6 […] censuales, annuales et rendales de cens[u]ali mortuo vulgariter nuncupatos solvendos a die presenti et infrascripta ad unum annum primo venturum et continue sequentem et sich /7 [ann]is singulis in consimili ter[…]dem quitios, liberos et inmunes ab omnibus et singulis [questiis, ceniis, donis,] tributis, peytis, profertis, mutuis serviciis servitutis /8 [exacc]ionibus, contribucionibus et ex […] et vicinalibus et absque omni empara, marcha, deposito et represalia et ab omnibus periculis et expensis.

Hanc antem vendi-/9[-cion]em et ex causa huius mod[i vendicionis, nos, dicto] venditoris, vobis, dicto domino emptori et vestris et quibus volueri[t]is […]aueritis et mandaueritis perpetuo de predictis sicut /10 [melius] dici potest scribi et intellegi […] intellectum vestri et vestrorum. Promittentes vobis dicto domino emptori et vestris quod predictum censuale mortuum quod /11 vobis vendimus seu eius annuas pensiones […]ius […]us et delliberabimus ac apportabimus vobis et vestris intus domum habitacionis vestri et vestrorum ubique eam fovebitis et vestri fovebunt /12 domicilium intus tamen Cathalonie principatum al[…] Aragonum tantum salvum portatum, positum et dimissum sive salvos portatos, positos et dimissos penitus et cum effectu ad nostri et /13 nostrorum propriis missionibus sumptibus et expensis dampnis et interese. Et hoc sub pena tercii tocius quantitatis dicti vestri censualis acquirenda honorabile curie et vicario Ilerde vel eius locumtenentis aut /14 illi officiali curie sive iudici tam ecclesiastico quam seculari de his executionem requisitam facienti.

Et si contigerit vos dictum dominum emptorem et vestros ire seu vaccare in propria persona aut mittere /15 nuncium seu procuratorem vestrum ad nos seu nostros pro peticione vel exactione dicti vestri censualis aut alicuius partis seu quantitatis eiusdem convenimus et bona fide promittimus quod dabimus et salvemus /16 vobis et eis pro salario et laboribus cuiuslibet diey qua hac de causa laborare contigerit decem solidos et notario qui vobiscum aut cum eis affuerit duodecim solidos dicte monete ultra que quidem /17 salaria cotidiana davimus et solvemus ac eciam restituemus vobis et vestris ad vestram voluntatem indilate omnes et singulas missiones sumptus dampna expensas et interesse si quas vel sique vos vel /18 [ves]tros opportuerit facere vel modo aliquo sustinere. Super quibus quidem missionibus sumptibus dampnis expensis et interesse credatur vobis et vestris vestro et eorum plano et simplici verbo sine /19 [iudicio et] iuramento nullo alio probacionum genere requisito. Renunciantes super hiis consuetudini Ilerde et alteri si qua sit loquenti de expensis non restituendis et omni alii iuri premissis obvianti. /20 [Precium] vero predicti censualis mortui quod vobis et vestris vendimus est quadraginta librarum monete curribilis Ilerde ad racionem seu forum quindecim mille solidorum pro mille solidis /21 annue pensionis.

Et ideo renunciando exceptioni peccunie predicte modo predicto non habite et non recepte ac exceptioni rei ita non esse et sich in veritate non consistere et dolo malo et in factum /22 [a]ctioni et legi eciam qua deceptis ultra dimidiam iusti precii subvenitur et omni alii iuri racioni et consuetudini contra hec repugnantibus. Damus et remittimus vobis dicto domino emptori et vestris si quid predicta /23 que vobis vendimus plus modo valent aut a modo valebunt precio ante dicto. In super convenimus et bona fide promittimus nos omnes superius nominati venditores vobis iamdicto domino emptori et vestris quod pre-/24-dicta que vobis vendimus faciemus habere, tenere et in sana pace possidere contra cunctas personas quodque tenebimur vobis et vestris semper de firma et legali evictione ac legittima deffencione eorumdem et de resti-/25-tucione omnium missionum sumptum dampnorum et expensarum et interese littis et extra omni exceptione remota. Ceterum per pactum inter vos dictum dominum emptorem et me, dictum Blasium Guiu, /26 masculum inhitum et conventum ac virtute iuramenti et homagii per me in posse notarii infrascripti inferius prestandi convenio et bona ffide promitto quod si dictum censuale mortuum et eius annuas /27 pensiones quod vobis et vestris vendo non solverim annis singulis suo statuto termino ut est dictum inffra spacium sex dierum post quam verbo nuncio littera vel scriptis aut alios personaliter aut in propria /28 habitacione mea fuero requisitus ut prediciturit stabo et intrabo personaliter intus populacionem Capitis Pontis maioris sepe dicte civitatis Ilerde et ibidem tenebo vobis et vestris pro predictis hostagium personale /29 et ab ipso tenendo hostagio non ex eam nec […] die vel de nocte, palam vel occulte, directe vel indirecte, meis propriis pedibus vel alienis aut aliquo alio bono vel malo ingenio, arte, machinacione vel /30 fraude absque vestri et vestrorum in predicto censuali mortuo succesorum licencia super his prius petita et obtenta donech et quousque super solucione seu solucionibus dicti vestri censualis fueritis satisfacti. Et si contra /31 fecero quod absit volo incidi et in curia in penam violatoris sacramenti et homagii subscriptorum ac eciam in penam convencionalem infrascriptam dividendam et acquirendam prout pena infrascripta dividitur /32 et acquiratur. Preterea nos omnes dicti venditores convenimus et bona fide promittimus vobis prelibato domino emptori et vestris quod in et super predictis et infrascriptis non firmabimus vobis nec /33 vestris ius nec de iure nec littigabimur vobiscum nec causabimur pro inde littem nec opponemus nec opponi faciemus consentiemus seu possimus aliquam exceptionem dilatoriam solucionis fori declinatoriam /34 nec aliquam aliam exceptionem ad predicta et infrascripta contrariam ullo modo nec impetrabimus nec impetrari faciemus seu possemus aliquam cartam vel rescriptum aliquod aut privilegium continens /35 alicinus temporis spacium guidaticum super cedimentum aut quamcumque graciam seu disposicionem a sumo pontifice vel a dominis nostris rege et regina eorumque liberis et procuratoribus aut gubernatoribus vel ab /36 aliqua alia potenti persona ecclesiastica vel seculari de his potestatem habente vel habitura nec ipsis ut enur nec uti possemus ullo modo eciam si concederentur aut si concessa sint in favorem guerre /37 armate, viagii, passagii, pacis, legacionis, cruciate, insultus gentium extranearum aut rey publice aut alias motu proprio concessoris. Et si contra fecerimus, quod ab sit, volumus incidi et incurri videlicet ego dictus masculus in penam /38 violatoris sacramenti et homagii subscripti et omnes venditores in penam convencionalem triginta solidorum que pena tociens comittatur quotiens contrafactum fuerit predictis de qua pena medietas vobis, dicto /39 domino emptori et altera medietas dicto domino vicario et curie Ilerde vel eius locumtenentis aut illi vicario officiali curie sive iudici de his executionem facienti penitus adquiratur et applicetur. Qua pena commissa vel non /40 soluta vel non aut graciose remissa semel aut pluries nichilominus predicta et infrascripta rata maneant perpetuo atque firma et ad eorum observationem firmitter teneamur et astringamur omni /41 exceptione remotta. Submittentes nos et bona nostra foro districtui examini cognicioni et executioni dictorum honorabilibus vicarii et curie Ilerde aut officialis reverendissimi domini Illerdensis episcopi /42 vel eorum locatenentis aut aliorum quorumcunque iudicum tam ecclesiasticorum quam secularium coram quo vel quibus nos et bona nostra tam coniunctim quam divisim volueritis convenire pro predictis et /43 infrascriptis et in ipsos ut in iudices nostros expresse et de certa sciencia consentimus et pro rogamus et eorum iudicium possitis mutare et variare semel aut pluries et de uno iudicio ad aliud recurrere /44 integra vel non litte contestata vel non existente dum de predictis vobis et vestris aliquid debeatur nostroque proprio foro et ipsius fori privilegio et legi si convenerit de iuri dictione omnium iudicum et iuri revocandi /45 domini penitus renunciando et iuri dicenti quod quis non potest simul in duobus iudiciis trahi et iuri a quo varietas et in constancia iudicii noscitur reprobata et iuri dicenti quod quis non potest se astringere ad certam speciem /46 probacionis et privilegio quattuor et sex mensium alege indultorum condempnatis in personali actione et spaciis trium sex decem viginti et triginta dierum a iure concessis pro bonis mobilibus subastandis et vendendis et omni /47 privilegio feriarum messium vindemiarum viarum et itinerum et constitucioni pacis et treuge prohibenti equos, arma, arnesia militum et raupas lecti animalia aratoria et instrumenta arandi pignorari non debere.

Et eciam renunciamus /48 extimacioni proborum hominum pro bonis distrahendis et subastandis ita quod vos nec vestri non possitis cogi ad rem stimatam recipere immo teneamur facere vobis et vestris solucionem in peccunia numerata et non in alia specie seu re, renun-/49-ciantes auctentice hoc nisi debitor carta de solucionibus. Et pro predictis et infrascriptis omnibus et singulis attendendis, tenendis, complendis et inviolabiliter observandis obligamus vobis dicto domino emptori et vestris videlicet /50 ego dictus masculus personam meam et omnes /qui supra\ venditores omnia et singula bona nostra et alterius nostrum in solitum mobilia et inmobilia privilegiata et non privilegiata ubique habita et habenda. Specialiter vero et expresse /51 ego dictus Blasius Guiu obligo et ypotheco et intra manus vestras dicti domini emptoris et vestrorum in predicto censuali mortuo succesorum pono et mitto ego dictus masculus, totum illud hospicium acelo in abissum cum introitibus exitibus /52 iuribus et pertinenciis illius universis ffranchum et quitium ab omni censu et retro censu confrontatum ab una parte cum flumine Sicoris ab alia cum hospicio honorabilis Michaelis Remolins et ab alia cum vico maiori presentis civitatis Illerde et cum /53 aliis confinibus siqui sint et spectat predictum hospicium ad me dictum Blasium Guiu titulo mee proprie emptionis quam inde feci ab honorabile Michaele Remolins, cive dicte civitatis Illerde, prout de dicta mea emptione constat instrumento /54 publico acto in dicta civitate Illerde die quartadecima mensis septembris anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo vigesimo quinto et clauso sive subsignato per discretum Johannem Polo, vicinum et Ilerde habitatorem, auctoritate regia /55 notarium publicum per totam terram et dominacionem cesaree ac catholice regie maiestatis. Ad dictum autem Michaelem Remolins pertinet et spectat predictum hospicium ut heredem succesorem et detentorem ac possessorem hereditatis /56 et bonorum honorabilis domine Joanne de Remolins, matris sue, quequidem domina Joanna, mater sua, prefatum hospicium emit et acquisint ut tutrix et curatrix ipsius et ut tanquam tenens et possidens pro suis dote et sponsalicio ac /57 aliis iuribus suis hereditatem et omnia et singula bona honorabili quondam Francisci de Remolins, civis dicte civitatis Illerde, patris ipsius et ad opus ipsius Michaelis Remolins emit et acquisvit ab honorabile domina Elionore, filia domini quondam Ferrarii Companys, /58 civis Ilerde, vidua uxor relicta honorabilis quondam Joannis Laurencii Tora, mercatoris civis dicte civitatis Ilerde, prout de dicta emptione constat instrumento publico acto Ilerde die tricesimoprimo et ultimo die mensis octobris anno a Nativitate /59 Domini millesimo quingentesimo nono et clauso sive subsignato per discretum Franciscum Joannem Antist, notarium publicum Ilerde habitatorem. Et ne dum titulis predictis verum eciam aliis certis et iustis titulis racionibus atque causis /60 quodquidem hospicium de super confrontatum et limitatum pro vobis dicto domino emptore et vestris vestroque et eorum nomino proprio et precario tenere et possidere confiteor sciens illum de iure possidere cuius nomine possidetur /61 volens quod vigore horum verborum et ex iuris comuni disposicione possessio seu quasi predictorum vobis ut prefertur dessuper specialiter nomine proprio et precario obligatorum in vos et vestros et quos volueritis in hiis succesores pro tradita et trans-/62-lata penitus habeatur et censetur tanquam si per me vobis realiter, corporaliter et de facto tradita extitisset. Dantes et concedentes vobis, dicto domino emptori et vestris, facultatem et plenum posse quod si dictum censuale mortuum /63 sive annuam pensionem non solverimus vobis et vestris successoribus singulis annis die adiato ut predicitur possitis vestra propria auctoritate predictum precarium revocare et predictum hospicium dessuper designatum et specialiter obligatum apprehendere /64 et apprehensum penes vos et vestros licite retinere vel si vos vel vestri volueritis vendere, arrendare, locare, stabilire aut aliter alienare ad in perpetuum vel ad certum tempus tam in encantu publico quam sive illis persone seu personis et pro /65 illis precio seu preciis ac peccunie quantitatibus vobis bene visis precia recipere apochas firmare de evictione cavere cetera bona nostra obligare et omnia alia facere que in contractu empti et venditi locati et arrendati fieri requirantur, /66 cum pacto quod si super fuerit nobis et nostris restituere teneamini sin autem deffuerit promittimus de aliis bonis nostris facere complamentum. Volentes quod per prelibatam specialem obligacionem non fiat preiudicium novacio seu dero-/67-gacio tacite nec expresse haut generali obligacioni nec e contra. Immo una per alteram corroboretur et validetur et possitis uti ea qua malueritis. Renunciantes benefficio novarum constitucionum et dividendarum et cedendarum /68 actionum et epistole divi Adriani loquenti de duobus vel pluribus in solitum se obligantibus et iuri dicenti quod quam dem creditor de specialiter obligatis sibi satisfieri potest manus ad alia non extendat, et iuri dicenti quod prius transehundum /69 sit per specialiter quam per generaliter obligata et iuri dicenti quod pena semel exacta amplius peti seu exhigi non possit et penam quantitatis sortem excedere non debere et penam dari et solui et restitucionem expensarum fieri, /70 et iuri dicenti personam francham seu liberam loco pignoris vel obsidiis aut hostatici vel aliis pro peccunia detineri non posse premaxime si bonis cesserit cui benefficio cessionis et eius recursui expresse et de certa /71 sciencia renunciamus. Promittentes per pactum speciale ac virtute iuramenti et homagii per nos dictos venditores respective infferius prestandorum non facere cessionem bonorum nostrorum nec ipsam uti ullo /72 modo.

Et casu quo ipsam fecerimus sit cassa vana irrita et nulla et pro non facta penitus habeatur et censeatur et nos omnes in simul renunciamus oppinioni dominorum divi et chivi et aliorum doctorum et glosa-/73-torum dicentium tale pactum non valere nec posse tali benefficio renunciari, et omni alii iuri, racioni et consuetudini contra hec repugnantibus. Ad hec nos, dicte Anthonia, uxor dicti Blasci Guiu, et Elizabet, /74 dictorum coniugum filia, cerciorate et ad plenum instructe de iuribus nostris per notarium presentem et infrascriptum renunciamus quantum ad hec benefficio Velleyani senatus consulti et auctentice incipienti sive une et /75 si qua mulier posite codice ad Valleyanum et omni alii iuri in favorem mulierum introducto. Et ego dicta Anthonia quo ad obligacionem bonorum dicti viri mei renuncio eciam doti et sponsalicio meis et iuribus ypothecarum mearum /76 que habeo et habere debeo inet super bonis dicti viri mei que omnia quo ad hec ex pacto remitto et in eisdem me preferri volo de certa sciencia et consulte. Renunciamus eciam nos omnes superius nominati venditores omnibus /77 iuribus tam canonicis quam civilibus usibus usanciis consuetudinibus et constitucionibus contra hec repugnantibus. Ad hec ego, dicta Elizabet Guiu, domicella dictorum coniugum filia, quia minor sum viginti quinque /78 annuorum maior vero sexdecim, renuncio beneficio minoris etatis et restitucionis in integrum et omni alii iuri vel racioni in favorem minorum introductis.

Et ut predicta omnia et singula maiori gaudeant /79 firmittate non vi nec dolo sed sponte iuramus in animas nostras per dominum Deum et eius Sancta Quattuor Evangelia manibus nostris corporaliter tacta predicta omnia et singula attendere et complere, tenere et observare /80 et in nullo contra facere vel venire aliquo iure, causa vel eciam racione.

Hec igitur que dicta sunt supra facimus, paciscimur convenimus et bona fide promittimus nos omnes superius nominati venditores vobis, dicto /81 domino emptori et vestris nec non et notario infrascripto ut publice persone pro vobis et vestris et pro aliis eciam personins omnibus quarum interest et intererit et interesse poterit quomodolibet in futurum recipienti paciscenti /82 ac eciam legittime stipulanti.

Actum est hoc Illerde die decima septima mensis aprilis anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo vigesimo sexto.

Sig(+)na Blasii Guiu, Anthonie, eius uxoris, et Elizabetis, /83 dictorum coniugum filia, venditorum predictorum, qui hec laudamus, concedimus, firmamus et iuramus. Et pro predictis hostagiis suis loco casu et tempore tenendis ego, dictus Blasius Guiu, homagium ore et manibus in posse /84 notarii infrascripti solempniter comendatum nomine domini regis aut illius eius intersit recipientis iuxta usaticos Barchinone et foros Aragonie ac constituciones Cathalonie ut moris est presto. /85

Testes huius rei sunt Andreas Aler, agricola, et Jacobus Mengo, batiffulerius, habitatores Ilerde. /86

Sig(+)num mei Jacobi Benet, vicini et habitatoris civitatis Ilerde, publici apostolica et regia auctoritatibus notarii, qui predictis interfui scribi feci et cum supraposito in line L ubi legitur “qui supra” clausi. /87

Sit omnibus notum quod nos, Blasius Guiu, pictor vicinus et habitator civitatis Ilerde, Anthonia, eius uxor, et Elizabet, dictorum coniugum filia, confitemur et in veritate recognoscimus /88 vobis, honorabili domino Michaeli Font, apothecario et civi Ilerde, quod realiter et de facto in presencia notarii et testium infrascriptorum dedistis et soluistis nobis et de voluntate nostra dictarum Anthonie et Elizabetis, /89 dicto Blasio Guiu uxori et patri nostrarum, dictarum Antonie, eius uxoris, et Elizabetis, coniugum filie omni mode voluntati nostrum omnium dictorum venditorum numerando omnes illas quadraginta /90 libras monete curribilis Ilerde pro quibus sine quarum precio vendidimus vobis et vestris sexaginta solidos dicte monete censuales, annuales et rendales ac perpetuales de censuali mortuo vulgariter nuncu-/91-patos prout in instrumento per notarium presentem et infrascriptum die presenti et infrascripto paulo ante presens recepto et testificato ad quod nos referimus lacius continetur.

Et ideo renunciando exceptioni dicte /92 peccunie non numerate, non habite et non recepte ac non solute et dolo malo et actioni in factum presentem vobis facimus apocham de soluto ac de recepto.

Actum est hoc Ilerde die decima septima /93 mensis aprilis anno a Nativitate Domini millesimo quingentesimo vigesimo sexto. Sig(+)na Blasii Guiu, Antonie, eius uxoris, et Elizabetis, dictorum coniugum filie, predictorum, qui hec laudamus et firmamus. /94

Testes huius rei sunt Andreas Aler, agricola, et Jacobus Mengo, batifulerius, habitatores Ilerde. /95

Sig(+)num mei Jacobi Benet, vicini et habitatori civitatis Ilerde, publici apostolici et regia auctoritatibus notarii, qui predictis interffui scripsi feci et clausi.


[v]

 Carta de la venda de un censal proprietat [40 liures] /2 40 sous venut per /3 mestre Blasi Guiu, pintor, Anthonia Guiu, sa /4 muller, y Helisabet, filla de dits conjuges […] /5 […] en poder de mi, Jaume Ben[et].

Powered by Froala Editor