PDF.js viewer
Current View
1472, maig, 8. Tírvia 

CAT SAIEI DAH P.PAL/11

Jaume Bellera i Antònia Bellera, esposa seva, habitants de Llavorsí, venen a Antoni Boix, menor de dies, mercader de la vila de Tírvia, una terra de vinya situada en el terme de Llavorsí, en el lloc anomenat “A Montonís”, per preu de 12 lliures barceloneses.

 

Noverint universi quod nos Iacobus Bellera et Anthonia Bellera eius uxor, habitatoris loci de la Burci, comittatus pallariensis, gratis et /2 ex certa nostri sciencia, de consensu et voluntate dicti viri mei vendimus, et ex causa huiusmodi vendicionis, concedimus et tradimus vobis honorabilis Anthonio /3 Boix, minori dierum, mercator ville Tirvie, presenti et vestris ac quibus volueritis perpetuo, quandam vineam nostram, sitam et positam in termino [dicti] /4 loci de la Burci, loco vocato Amontonis; confrontat ex una parte cum vinea Bertrandi Tirvio, ex alia parte cum vinea Anthoni Coter, ex alia parte /5 cum Mallol de Corts et ex alia parte ad quodam nemore sive comunale, ffrancham et quitiam ab omni prestacione census; hanc autem vendicio- /6 -nem et ex causa huiusmodi vendicionis, concessionem ffacimus vobis dicto emptori et vestris cum introhitibus, exitibus, iuribus et pertinenciis eiusdem /7 pure, libere et absolute sicut melius et utilius dici potest, scribi, intelligi aut etiam nominari ad vestrum et vestrorum salvamentum, comodum, sanum, bonum et /8 sincerum intellectum, et extrahimus predictam vineam de omni iure, dominio, posse, possessione et proprietate (espai ratllat) nostri et nostrorum eademque in vestrum /9 vestrorumque ius, dominium et posse mittimus et transfferimus irrevocabiliter pleno iure ad habendum, tenedum omnique tempore paciffice possidendum /10 et ad omnem vestram vestrorumque voluntatem inde libere faciendam sine contradiccione et impedimento nostri et nostrorum et alterius cuiuscumque persone, /11 et promittimus vobis tradere, vobis vel cui volueritis loco vestri, corporalem possessionem seu quasi, predictorum que vobis vendimus, et in ea vos et /12 vestros facere iure pociores; preterea ex causa huiusmodi vendicionis damus, cedimus, transfferimus et transportamus vobis et vestris ac quibus /13 volueritis perpetuo, omnia iura omnesque acciones nostras reales et personales, mixtas, utiles et directas, ordinarias et extra ordinarias et alias /14 quascumque nobis et nostris pertinentes et pertinencia ach pertinere debentes et debentia in predictis que vobis et vestris vendimus et contra /15 quascumque personas et in quibuscumque bonis, racione et occasione predictorum, quibus iuribus et accionibus supradictis possitis vos et vestri et quos /16 volueritis uti agere et experiri agendo scilicet et respondendo, deffendendo, excipiendo, proponendo et replicando et omnia alia faciendo /17 in iudicio et extra iudicium quecumque et quemadmodum nos facere poteramus ante huius vendicionem, iurium et accionum cessionem /18 et possemus nunch et eciam postea, quandocumque nos enim ffacimus et constituimus vos et vestros in hiis, dominos et procuratores ut in rem vestram /19 propriam ad faciendum inde vestre libitum voluntatis pro precio vero, predictorum que vobis vendimus, dedistis et solvistis nobis et con- /20 -ffitemur nos a vobis habuisse et recepisse duodecim libras barchinonensium, et ideo renunciando excepcioni peccunie predicte non numerate, non habite /21 et non recepte, et precii predicti non habiti et non recepti et legi que subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii et excepcioni et doli /22 mali et accioni in factum et omni alii iuri, racioni et consuetudini contra hec repugnantibus, dando et remittendo vobis et vestris ac quibus /23 volueritis perpetuo, donacione pura, perfecta, simplici et irrevocabili que dicitur inter vivos; siquid predicta que vobis et vestris vendimus /24 plus modo valent aut a modo valebunt precio supradicto, in super convenimus et bona fide promittimus vobis, quod predicta que vobis et vestris vendimus, /25 ffaciemus vos et vestros et quos volueritis habere, tenere et in sana pace perpetuo possidere contra omnes personas, quodque tenebimur vobis /26 et vestris et quibus volueritis perpetuo semper, de firma et legali eviccione et legittima deffencione eiusdem, et de restitucione omnium et  /27 singulorum dampnorum et missionum littis et extra; super quibus missionibus et dampnis predictis [credamini] vos et vestri solo simplici verbo /28 vestro et vestrorum nulloque alio probacionum genere requisito. Et pro predictis omnibus et singulis complendis et firmiter attendendis, te- /29 -nendis et inviolabiliter observandis, obligamus vobis et vestris omnia et singula bona nostra et utriusque nostrum in solidum mobilia et inmobilia /30 ubique sint habita et habenda, renunciantes quantum ad hec ex certa sciencia, benefficio novarum constitucionum et dividendorum accionum, epistole divi /31 Adriani et consuetudini Barchinone loquenti de duobus vel pluribus in solidum obligantibus et omni alii iuri, racioni et consuetudini contra hec venientibus, /32 et specialiter ego dicta Anthonia, cerciorata ad plenum de iuribus meis per notarium infrascriptum, renuncio quantum ad hec, gratis et ex certa sciencia, /33 benefficio velleyani senatus consulti et autentice, si qua mulier · C · ad velleyanum et doti et sponsalicio meis ac omni alii legi, iuri, racioni /34 et consuetudini contra hec repugnantibus; et ut predicta omnia et singula maiori gaudeant firmitate, iuramus sponte per Dominum Deum /35 et eius sancta quatuor evangelia manibus nostris corporaliter tacta, predicta omnia et singula attendere et complere, tenere et inviola- /36 -biliter observare et in aliquo non contrafacere vel venire aliquo iure, causa vel etiam racione. Actum est hoc in villa Tirvie, octava /37 die mensis madii, anno a Nativitatis Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo. S(++)na nostrum Iacobi Bellera et Antho- /38 -nie Bellera eius uxoris, venditorum predictorum, qui hec laudamus, firmamus et iuramus.

/39 Testes huius rey sunt Petrus lo Sartre, ville Tirvie et Raymundus Vidal, loci de Montusclat.

/40 Sig (Signe) num mei Iacobi de Graells, notarii publici ville Tirvie, Cumbe et Vallis Fferrarie, auctoritate honorabilis Anthonii /41 Aguillar dicte ville, eidem atributa per illustrissimum dominum principem Navarre, comitem Ffuxi, Bigorre et /42 vicecomitem Castriboni, qui hoc instrumentum recepi scripsique et requisitus clausi.

 

Àpoca

Sit omnibus notum quod nos Iacobus Bellera et Anthonia Bellera eius uxor, habitatoris loci de la Burci, comitatus Pallariensis, gratis /2 et ex certa nostris sciencia, confitemur et in veritate recognoscimus vobis honorabilis Anthonio Boix, minori dierum, mercatori ville Tirvie /3 presenti et vestris ac quibus volueritis perpetuo, quod dedistis, solvistis et tradidistis nobis et confitemur nos a vobis habuisse et recepisse numerando, /4  omnes illas duodecim libras barchinonensis, precio quarum seu pro quibus nos vendidimus vobis et vestris ac quibus volueritis perpetuo, quandam vineam /5 nostram sitam et positam in termino dicti loci de la Burci, loco vocato Amontonis, confrontat prout in instrumento dicte vendicionis die presenti, paulo ante /6 istud confecto et per notarium publicum infrascriptum recepto, hec et alia lacius exarantur, et quia dedistis duodecim libris sumus bene vestri pac- /7 -catus pariter et contentus; et ideo renunciando excepcioni peccunie predicte non numerate, non habite et non recepte et doli, ffacimus vobis de predictis /8 duodecim libris nobis ut predicitur per solutis, presentem apocham de recepto et pactum ad finem perpetuum, de ulterius non petendo et de non agendo, /9 solempni stipulacione vallatum. Actum est hoc in villa Tirvie, octava die mensis madii, anno a Nativitatis Domini millesimo quadringente- /10 -simo septuagesimo secundo. S(++)na nostrum Iacobi Bellera et Anthonie Bellera eius uxoris, predictorum qui hec laudamus, firmamus et iuramus.

/11 Testes huius rey sunt Petrus lo Sartre, ville Tirvie et Raymundus Vidal, loci de Montusclat.

/12 Sig (Signe) num mei Iacobi de Graells, notarii publici ville Tirvie, Cumbe et Vallis Fferrarie, auctoritate honorabilis Anthonii /13 Aguillar dicte ville, eidem atributa per illustrissimum dominum principem Navarre, comitem Ffuxi, Bigorre et /14 vicecomitem Castriboni, qui hoc instrumentum recepi scripsique et requisitus clausi.

 

En verso del pergamí : escrit en diferents sentits i diferents grafíes. De la més antiga a la més moderna.

  1. Carta de venda de la vinya feta al senyor n’Anthoni Boix per Iacobus Bellera e Anthonia sa muller de Lleborci, ço es de la vinya de Montanis.
  2. Den Antoni Boix, quondam.
  3. Nº 39
  4. A llapis : 1472, març, 8, Tírvia.