PDF.js viewer
Current View


 1283, novembre, 20
 
CAT SAIEI DAH P.LLE/2

Capítols matrimonials de Faida, filla de Bernat de Mal-lleó, senyor de Girveta, i d’Elisenda, la seva muller, i Galcerà d’Anglesola, fill de Berenguer Arnau d’Anglesola.

 

  

[r]

 

In Christi nomine. Nouerint uniuersi quod nos Bernardus de Malo Leone, dominus de Girveta et domina Elicsendis eius uxor scienter et consulte ex certa siencia nostra damus et tradimus vobis, Galcerando de Angularia, filio nobilis Berengarii  Arnaldi de Angularia, Faydam, filiam comunem nostram, in uxorem legalem sicut lex Christi precipit et in ecclesia Dei constitutum et ordinatum est et beati Petrus et Paulus appostoli afirmant dicentes quem Deus coniucxit homo non separet, et damus et tradimus vobis cum ea simul pro exoario eysdem Fayde filie nostre pro parte et legitima omnium bonorum paternorum et maternorum mille et ducentos morabatinos in auro alfonsinos ad forum certere et consuetudinem fusaticum Barchinone. Ego vero Fayda predicta corde bono et spontanea voluntate mea me ipsam dono et trado vobis dicto Galcerando de Angularia in uxorem legalem et vos in maritum legitimum acipio servi morem Sancte Dei ecclesie matris nostre qua properter ego Galcerandus de Angularia predictus duco et accipio vos dictam Faydam in uxorem legalem et me ipsum dono et trado vobis in intum legitumum ob amorem sobolis propagande et pro lege Christi et ecclesiastica constitucione ad implendam nobis cum capituli contraho nupcialem confitentes nos esse bene pacati a vobis Bernardo de Malo Leone et domina Elisende predictis et vestris de omnibus predictis mille et CC morabatinos dotis predicte ad totam nostram voluntatem omnio. Renunciantes scienter omni excepcioni non recepte dotis et non numerate peccunie et non receptorum morabatinorum et doli et infactum. Et quem matrimonium cum sponsalio semper fieri consueuit concedo dono et assigno vobis dicte Fayde, uxori mee, pro sponsalicio vestro de mea properia peccunia mille et ducentos morabatinos in auro alfonsinos boni auri rectique pensi ad omnes vestras vestrorumque voluntates inde perpetuo penitus faciendas in vita et in morte cum infante et sine infante suma igitur mille CC morabatinorum dotis et mille CC morabatinorum sponsalicii est in duobus milibus et CCCC morabatinis. Pro quibus omnibus duobus milibus et CCCC morabatinis in auro alfonsinis predictis obligamus vobis dicte Fayde, uxori mee et vestris castra mea et villas de Samenla et de Sancta Cymia et de Cas et omnia alia bona mea mobilia et inmobilia, habita et habenda ubicumque sint specialiter et generaliter vestro bono intellectui et vestrorum. Quod est actum XII kalendas decembri, anno Domini M CC LXXX tercio. Sig(+)num Fayde, filie nobilis Bernardi de Malo Leone et Elicsendis, eius uxoris. Sig(+)num nobilis Galcerandi de Angularia, mariti eius. Sig(+)num nobilis Bernardi de Malo Leone. Sig(+)num Elicsendis, eius uxoris, parentum dicte Fayde predictorum, qui hoc concedimus et firmamus firmarique rogamus. Sig(+)num Arnaldi de Tolone. Sig(+)num Raymundi de Podio Viridi, filii Petri de Podio Viridi, militum. Sig(+)num Burdi de Benasch, fratris dicti Bernardi de Malo Leone, testium.

 

Sig(+)num mei, Dominici de Merello, notarii publici Ilerdensi, qui auctoricacione Curie et

 

paciariorum eiusdem civitatis hoc instrumentum in publicam formam redigi feci a libro memoriali Raymundi Columbi, quondam notarii dicte civitatis, qui morte preventus hoc scribere non valuit.